- LUTEUS Color in flammeis nuptialibus olim usitatus
- LUTEUS Color in flammeis nuptialibus olim usitatusteste Plin. l. 21. c. 8. In soccis item Sen. Hippol. Act. 1. Choro v. 322.Luteo plantas cohibente socco.Veste imo totâ. Idem Oedip. Act. 2. Choro v. 420.Crine flaventi simulata virgo,Luteam vestem retinente zonâ,und omnem Sponsarum apparatum, primâ nuptiarum die, fuisle colore luteum, materiâ byssinum, coliigit Farnab. idem cum flammeo colore est, a qui id nuptiali huic velo nomen. Est autem color rufus, albo mixtus et quasi clarus, a luto herba dictus, ex Graeco λευκόν: de quo vide pluscula apud Salmas. ad Solin. passim, inprimis, p. 256. et 1155. ut et supra, in voce Flammeum. Ab eodem colore Hoang, h. e. luteus, dicitur Sinensibus, fluv. item pifcis, qui adeo tenellus est, ut extra aquam ne ad horam quidem maneat incorruptus. Itaque, cum ob saporis suavitatem ac delitias ubiquie expetatur, glacie eum in volvere atque ita divendere solent; in quem usum etiam glacies hiberna aslervabatur, ut supra diximus. Vide Auctor. Anon. Sinae et Eur. c. 42. et supra in voce Hoang, item Croceus; nec non infra, ubi de Melino colore. At de homine, coonvitium vox sonat. Cic. 3. Verr. Deinde in hoc homo luteus etiam callidus et veterator esse vult. Idemque est, quod e sterquilinio effossus, apud Plaut. Casina Act. 1. v. 26. Quo modo apud Suet, in Tib. Ner. c. 57. πηλὸν αἵματι πεφυραμένον, dixit Tiberium Theodorus Gadareus, praeceptor eius. Vide Casp. Barth. ad Stat. Theb. l. 2. v. 665. ut et supra in voce Latrinarum Antistes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.